Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 49 of 185 (26%)
page 49 of 185 (26%)
![]() | ![]() |
|
80. _MEDEA KILLS HER SONS_ Vix vestem induerat Glauce cum dolorem gravem per omnia membra sensit, et paulo post crudeli cruciatu adfecta e vita excessit. His rebus gestis Medea furore atque amentia impulsa filios suos necavit; tum magnum sibi fore periculum arbitrata si in Thessalia maneret, ex ea regione fugere constituit. Hoc constituto solem oravit ut in tanto periculo auxilium sibi praeberet. Sol autem his precibus commotus currum misit cui erant iuncti dracones alis instructi. Medea non omittendam tantam occasionem arbitrata currum ascendit, itaque per aera vecta incolumis ad urbem Athenas pervenit. Iason ipse brevi tempore miro modo occisus est. Accidit sive casu sive consilio deorum ut sub umbra navis suae, quae in litus subducta erat, dormiret. Mox navis, quae adhuc erecta steterat, in eam partem ubi Iason iacebat subito delapsa virum infelicem oppressit. [Illustration: MEDEA MEDITATING THE MURDER OF HER SONS] ULYSSES _Ulysses, a famous Greek hero, took a prominent part in the long siege of Troy. After the fall of the city, he set out with his followers on his homeward voyage to Ithaca, an island of which he was king; but being driven out of his course by northerly winds, he was compelled to touch at the country of the Lotus-eaters, who are supposed to have lived on the north coast of Africa. Some of his comrades were so delighted with the |
|