Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 48 of 185 (25%)

78. _A DANGEROUS EXPERIMENT_

Dum filiae regis hoc miraculum stupentes intuentur, Medea ita locuta est:
"Videtis quantum valeat medicina. Vos igitur, si vultis patrem vestrum in
adulescentiam reducere, id quod feci ipsae facietis. Vos patris membra in
vas conicite; ego herbas magicas praebebo." Quod ubi auditum est, filiae
regis consilium quod dedisset Medea non omittendum putaverunt. Patrem
igitur Peliam necaverunt et membra eius in vas aeneum coniecerunt; nihil
autem dubitabant quin hoc maxime ei profuturum esset. At res omnino
aliter evenit ac speraverant, Medea enim non easdem herbas dedit quibus
ipsa usa erat. Itaque postquam diu frustra exspectaverunt, patrem suum re
vera mortuum esse intellexerunt. His rebus gestis Medea se cum coniuge
suo regnum accepturam esse sperabat; sed cives cum intellegerent quo modo
Pelias periisset, tantum scelus aegre tulerunt. Itaque Iasone et Medea e
regno expulsis Acastum regem creaverunt.

79. _A FATAL GIFT_

Iason et Medea e Thessalia expulsi ad urbem Corinthum venerunt, cuius
urbis Creon quidam regnum tum obtinebat. Erat autem Creonti filia una,
nomine Glauce. Quam cum vidisset, Iason constituit Medeae uxori suae
nuntium mittere eo consilio, ut Glaucen in matrimonium duceret. At Medea
ubi intellexit quae ille in animo haberet, ira graviter commota iure
iurando confirmavit se tantam iniuriam ulturam. Hoc igitur consilium
cepit. Vestem paravit summa arte textam et variis coloribus infectam;
hanc mortifero quodam veneno tinxit, cuius vis talis erat ut si quis eam
vestem induisset, corpus eius quasi igni ureretur. Hoc facto vestem ad
Glaucen misit; illa autem nihil mali suspicans donum libenter accepit, et
vestem novam more feminarum statim induit.
DigitalOcean Referral Badge