Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 47 of 185 (25%)
sepulturam daret.

76. _THE BARGAIN WITH PELIAS_

Tandem post multa pericula Iason in eundem locum pervenit unde profectus
erat. Tum e navi egressus ad regem Peliam, qui regnum adhuc obtinebat,
statim se contulit, et vellere aureo monstrato ab eo postulavit ut regnum
sibi traderetur; Pelias enim pollicitus erat, si Iason vellus
rettulisset, se regnum ei traditurum. Postquam Iason quid fieri vellet
ostendit, Pelias primo nihil respondit, sed diu in eadem tristitia
tacitus permansit; tandem ita locutus est: "Vides me aetate iam esse
confectum, neque dubium est quin dies supremus mihi appropinquet. Liceat
igitur mihi, dum vivam, hoc regnum obtinere; cum autem tandem decessero,
tu mihi succedes." Hac oratione adductus Iason respondit se id facturum
quod ille rogasset.

77. _MAGIC ARTS_

His rebus cognitis Medea rem aegre tulit, et regni cupiditate adducta
mortem regi per dolum inferre constituit. Hoc constituto ad filias regis
venit atque ita locuta est: "Videtis patrem vestrum aetate iam esse
confectum neque ad laborem regnandi perferendum satis valere. Vultisne
eum rursus iuvenem fieri?" Tum filiae regis ita responderunt: "Num hoc
fieri potest? Quis enim umquam e sene iuvenis factus est?" At Medea
respondit: "Me medicinae summam habere scientiam scitis. Nunc igitur
vobis demonstrabo quo modo haec res fieri possit." Postquam finem
loquendi fecit, arietem aetate iam confectum interfecit et membra eius in
vase aeneo posuit, atque igni supposito in aquam herbas quasdam infudit.
Tum, dum aqua effervesceret, carmen magicum cantabat. Mox aries e vase
exsiluit et viribus refectis per agros currebat.
DigitalOcean Referral Badge