Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 51 of 185 (27%)

82. _THE LOTUS-EATERS_

Postquam tamen pauca milia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta
tempestas subito coorta est ut nulla navium cursum tenere posset, sed
aliae alias in partis disicerentur. Navis autem qua ipse Ulixes vehebatur
vi tempestatis ad meridiem delata decimo die ad litus Libyae appulsa est.
Ancoris iactis Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere,
qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis
cognoscerent. Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum
tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio
accepti sunt. Accidit autem ut maior pars victus eorum hominum in miro
quodam fructu quem lotum appellabant consisteret. Quam cum Graeci
gustassent, patriae et sociorum statim obliti confirmaverunt se semper in
ea terra mansuros, ut dulci illo cibo in perpetuum vescerentur.

83. _THE RESCUE_

Ulixes cum ab hora septima ad vesperum exspectasset, veritus ne socii sui
in periculo versarentur, nonnullos e reliquis misit, ut quae causa esset
morae cognoscerent. Hi igitur in terram expositi ad vicum qui non longe
aberat se contulerunt; quo cum venissent, socios suos quasi vino ebrios
reppererunt. Tum ubi causam veniendi docuerunt, iis persuadere conabantur
ut secum ad navem redirent. Illi tamen resistere ac manu se defendere
coeperunt, saepe clamitantes se numquam ex eo loco abituros. Quae cum ita
essent, nuntii re infecta ad Ulixem redierunt. His rebus cognitis ipse
cum omnibus qui in navi relicti erant ad locum venit; et socios suos
frustra hortatus ut sua sponte redirent, manibus eorum post terga vinctis
invitos ad navem reportavit. Tum ancoris sublatis quam celerrime e portu
solvit.
DigitalOcean Referral Badge