Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 52 of 185 (28%)
page 52 of 185 (28%)
![]() | ![]() |
|
84. _THE ONE-EYED GIANT_ Postquam ea tota nocte remis contenderunt, postridie ad terram ignotam navem appulerunt. Tum, quod naturam eius regionis ignorabat, ipse Ulixes cum duodecim e sociis in terram egressus loca explorare constituit. Paulum a litore progressi ad speluncam ingentem pervenerunt, quam habitari senserunt; eius enim introitum et natura loci et manu munitum esse animadverterunt. Mox, etsi intellegebant se non sine periculo id facturos, speluncam intraverunt; quod cum fecissent, magnam copiam lactis in vasis ingentibus conditam invenerunt. Dum tamen mirantur quis in ea sede habitaret, sonitum terribilem audiverunt, et oculis ad portam tortis monstrum horribile viderunt, humana quidem specie et figura, sed ingenti magnitudine corporis. Cum autem animadvertissent monstrum unum oculum tantum habere in media fronte positum, intellexerunt hunc esse unum e Cyclopibus, de quibus famam iam acceperant. 85. _THE GIANT'S SUPPER_ Cyclopes autem pastores erant quidam qui insulam Siciliam et praecipue montem Aetnam incolebant; ibi enim Volcanus, praeses fabrorum et ignis repertor, cuius servi Cyclopes erant, officinam suam habebat. Graeci igitur simul ac monstrum viderunt, terrore paene exanimati in interiorem partem speluncae refugerunt et se ibi abdere conabantur. Polyphemus autem (sic enim Cyclops appellabatur) pecus suum in speluncam compulit; deinde, cum saxo ingenti portam obstruxisset, ignem in media spelunca fecit. Hoc facto, oculo omnia perlustrabat, et cum sensisset homines in interiore parte speluncae esse abditos, magna voce exclamavit: "Qui homines estis? Mercatores an latrones?" Tum Ulixes respondit se |
|