Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 53 of 185 (28%)
neque mercatores esse neque praedandi causa venisse; sed a Troia
redeuntis vi tempestatum a recto cursu depulsos esse. Oravit etiam ut
sibi sine iniuria abire liceret. Tum Polyphemus quaesivit ubi esset navis
qua vecti essent; sed Ulixes cum sibi maxime praecavendum esse bene
intellegeret, respondit navem suam in rupis coniectam omnino fractam
esse. Polyphemus autem nullo responso dato duo e sociis manu corripuit,
et membris eorum divulsis carnem devorare coepit.

86. _A DESPERATE SITUATION_

Dum haec geruntur, Graecorum animos tantus terror occupavit ut ne vocem
quidem edere possent, sed omni spe salutis deposita mortem praesentem
exspectarent. Polyphemus, postquam fames hac tam horribili cena depulsa
est, humi prostratus somno se dedit. Quod cum vidisset Ulixes, tantam
occasionem rei gerendae non omittendam arbitratus, in eo erat ut pectus
monstri gladio transfigeret. Cum tamen nihil temere agendum existimaret,
constituit explorare, antequam hoc faceret, qua ratione ex spelunca
evadere possent. At cum saxum animadvertisset quo introitus obstructus
erat, nihil sibi profuturum intellexit si Polyphemum interfecisset. Tanta
enim erat eius saxi magnitudo ut ne a decem quidem hominibus amoveri
posset. Quae cum ita essent, Ulixes hoc conatu destitit et ad socios
rediit; qui cum intellexissent quo in loco res essent, nulla spe salutis
oblata de fortunis suis desperare coeperunt. Ille tamen ne animos
demitterent vehementer hortatus est; demonstravit se iam antea e multis
et magnis periculis evasisse, neque dubium esse quin in tanto discrimine
di auxilium laturi essent.

87. _A PLAN FOR VENGEANCE_

Orta luce Polyphemus iam e somno excitatus idem quod hesterno die fecit;
DigitalOcean Referral Badge