Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 54 of 185 (29%)
correptis enim duobus e reliquis viris carnem eorum sine mora devoravit.
Tum, cum saxum amovisset, ipse cum pecore suo ex spelunca progressus est;
quod cum Graeci viderent, magnam in spem se post paulum evasuros
venerunt. Mox tamen ab hac spe repulsi sunt; nam Polyphemus, postquam
omnes oves exierunt, saxum in locum restituit. Reliqui omni spe salutis
deposita lamentis lacrimisque se dediderunt; Ulixes vero, qui, ut supra
demonstravimus, vir magni fuit consili, etsi intellegebat rem in
discrimine esse, nondum omnino desperabat. Tandem, postquam diu haec toto
animo cogitavit, hoc consilium cepit. E lignis quae in spelunca reposita
erant palum magnum delegit. Hunc summa cum diligentia praeacutum fecit;
tum, postquam sociis quid fieri vellet ostendit, reditum Polyphemi
exspectabat.

88. _A GLASS TOO MUCH_

Sub vesperum Polyphemus ad speluncam rediit, et eodem modo quo antea
cenavit. Tum Ulixes utrem vini prompsit, quem forte (id quod ei erat
saluti) secum attulerat; et postquam magnum poculum vino complevit,
monstrum ad bibendum provocavit. Polyphemus, qui numquam antea vinum
gustaverat, totum poculum statim exhausit; quod cum fecisset, tantam
voluptatem percepit ut iterum et tertium poculum repleri iusserit. Tum,
cum quaesivisset quo nomine Ulixes appellaretur, ille respondit se
Neminem appellari; quod cum audivisset, Polyphemus ita locutus est:
"Hanc, tibi gratiam pro tanto beneficio referam; te postremum omnium
devorabo." Hoc cum dixisset, cibo vinoque gravis recubuit et brevi
tempore somno oppressus est. Tum Ulixes sociis convocatis, "Habemus,"
inquit, "quam petiimus facultatem; ne igitur tantam occasionem rei
gerendae omittamus."

89. _THE BLINDING OF POLYPHEMUS_
DigitalOcean Referral Badge