Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 55 of 185 (29%)

Hac oratione habita, postquam extremum palum igni calefecit, oculum
Polyphemi dormientis ferventi ligno perfodit; quo facto omnes in diversas
speluncae partis se abdiderunt. At ille subito illo dolore oculi e somno
excitatus clamorem terribilem sustulit, et dum per speluncam errat,
Ulixem manu prehendere conabatur; cum tamen iam omnino caecus esset,
nullo modo hoc efficere potuit. Interea reliqui Cyclopes clamore audito
undique ad speluncam convenerunt, et ad introitum adstantes quid
Polyphemus ageret quaesiverunt, et quam ob causam tantum clamorem
sustulisset. Ille respondit se graviter vulneratum esse et magno dolore
adfici. Cum tamen postea quaesivissent quis ei vim intulisset, respondit
ille Neminem id fecisse; quibus rebus auditis unus e Cyclopibus: "At si
nemo," inquit, "te vulneravit, haud dubium est quin consilio deorum,
quibus resistere nec possumus nec volumus, hoc supplicio adficiaris." Hoc
cum dixisset, abierunt Cyclopes eum in insaniam incidisse arbitrati.

90. _THE ESCAPE_

Polyphemus ubi socios suos abiisse sensit, furore atque amentia impulsus
Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invenisset, saxum quo
obstructa erat amovit, ut pecus in agros exiret. Tum ipse in introitu
consedit, et ut quaeque ovis ad hunc locum venerat, eius tergum manibus
tractabat, ne viri inter ovis exire possent. Quod cum animadvertisset
Ulixes, intellexit omnem spem salutis in dolo magis quam in virtute poni.
Itaque hoc consilium iniit. Primum tris quas vidit pinguissimas ex ovibus
delegit, quas cum inter se viminibus coniunxisset, unum ex sociis suis
ventribus earum ita subiecit ut omnino lateret; deinde ovis hominem secum
ferentis ad portam egit. Id accidit quod fore suspicatus erat. Polyphemus
enim postquam terga ovium manibus tractavit, eas praeterire passus est.
Ulixes ubi rem tam feliciter evenisse vidit, omnis socios suos ex ordine
DigitalOcean Referral Badge