Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 56 of 185 (30%)
eodem modo emisit; quo facto ipse novissimus evasit.

91. _OUT OF DANGER_

Iis rebus ita confectis, Ulixes veritus ne Polyphemus fraudem sentiret,
cum sociis quam celerrime ad litus contendit; quo cum venissent, ab iis
qui navi praesidio relicti erant magna cum laetitia excepti sunt. Hi enim
cum anxiis animis iam tris dies continuos reditum eorum exspectavissent,
eos in aliquod periculum magnum incidisse (id quidem quod erat)
suspicati, ipsi auxiliandi causa egredi parabant. Tum Ulixes non satis
tutum arbitratus in eo loco manere, quam celerrime profisisci constituit.
Iussit igitur omnis navem conscendere, et ancoris sublatis paulum a
litore in altum provectus est. Tum magna voce exclamavit: "Tu, Polypheme,
qui iura hospiti spernis, iustam et debitam poenam immanitatis tuae
solvisti." Hac voce audita Polyphemus ira vehementer commotus ad mare se
contulit, et ubi navem paulum a litore remotam esse intellexit, saxum
ingens manu correptum in eam partem coniecit unde vocem venire sensit.
Graeci autem, etsi non multum afuit quin submergerentur, nullo damno
accepto cursum tenuerunt.

92. _THE COUNTRY OF THE WINDS_

Pauca milia passuum ab eo loco progressus Ulixes ad insulam Aeoliam navem
appulit. Haec patria erat ventorum,

"Hic vasto rex Aeolus antro
luctantis ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat."

Ibi rex ipse Graecos hospitio excepit, atque iis persuasit ut ad
DigitalOcean Referral Badge