Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 47 of 420 (11%)
caput sese rotat ad minas, et variat terribilitèr modum et continentiam sub
repentè diuersis maneriebus. Exitque de illo per totum ignis obscuratus
fumo, et foetor, tantus, quòd per magnum spatium viæ pessimam vallem
infectat.

Ingredi autem volentibus, apparet semper ad introitum vallis, magna copia
auri, argenti, vasorum, vestium, et rerum pretiosarum, quas proculdubio ibi
daemones confingunt, quibus et ab olim multi insipientium hominum
concupiscentia tracti intrarunt, et vsque nunc intrant pro colligendo
thesauro: sed de Infidelibus paucissimi reuertuntur, imò nec de
Christianis, qui auaritiæ causa ingrediuntur: per vallis autem semitam, quæ
inter montes et monticulos, tortuosa et aspera est, gradientes vident, et
audiunt, daemoniacos spiritus multos volutantes, et imaginibus corporum
visibilium, serpentum, volucrum, vlularum, lamiarum, et huiusmodi specierum
horribilium dentibus minitantes, vngulas erigentes, incognitos sibilos
spirantes propè super capita ad aures transgredientium. Sempérque minuitur
lumen aeris, donec ventum fuerit ad terribilissimum locum capitis
antedicti.

Si quis autem sinceræ fidei Christianus per contritionem veram et
confessionem, se posuerit in statu saluationis, munitus corporis Christi
mysterijs, ac signo crucis, cum intentione ibidem agendi poenitentiam de
admissis, et cauendi de admittendis, putatur posse hanc transire vallem
securus quidem à morte, non tamen liber à laboribus, horroribus, et
tormentis, et exire, de omnibus culpis praeteritis corruptis, ac de futuris
magis solito cautus, sicut scriptum est, territi purgabuntur.

Nota aliud mirabile magnum. Vidi cùm irem per vnam vallem positam iuxta
flumen quod egreditur de paradiso, vidi in ea multa corpora mortuorum, in
qua etiam audiui multa genera Musicorum, qui ibi mirabilitèr pulsabant:
DigitalOcean Referral Badge