The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 48 of 420 (11%)
page 48 of 420 (11%)
![]() | ![]() |
|
tantus erat ibi tinnitus Musicorum, quòd incussit mihi timorem horribilem.
Est autem longitudo illius vallis quasi ad quatuor milliaria Lombardica, in qua si vnus Infidelis intrat, nunquam egreditur, sed sine mora moritur: Et licet sciui, quòd intrantes moriuntur, tamen acceptaui intrare, vt viderem quid ibi esset. Dum intrassem tot humana cadauera ibi vidi, quod nisi quis videret, credere non posset. In hac valle, ab vno eius latere, vidi faciem hominis valdè horribilem, qui tantum horrorem mihi incussit, quòd putaui me spiritum exhalare, propter quod saepè repetij verbum vitæ, scilicet, verbum Caro factum est. Ad illam faciem non audebam accedere, nisi ad distantiam octo passuum: posteà iui ad caput vallis, et ascendi super montem arenosum, in quo vndique circumspiciens, nihil videbam, nisi instrumenta musicalia, quæ audiebam fortitèr pulsare. Cùm fuissem in capite montis, reperi multum argentum congregatum ibi in similitudinem squamarum piscium, vnde posui in gremio, sed quod de ipso non curabam, dimisi illud, et sic illaesus transiui Deo concedente. Sarraceni cùm hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum: mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales. Odericus ad literam hic terminat suum librum: non fuit tot perpessus in valle, sicut ego. Anno Domini 1331. Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in conuentu Minorum: cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in quaterno, à quo concordantias hic superseminaui. |
|