Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 32 of 141 (22%)
page 32 of 141 (22%)
![]() | ![]() |
|
robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec
omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem, quantumvis imperitam multitudinem et grammaticos quosdam adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare); ut cum illis omnibus, vel cum eorum quolibet, vel cum antesignanis ex omni illorum numero delectis, ultro me offeram congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen, quo melius instructi accesserint. 7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae, eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt, damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui oppressos, maiore aequitate prosequendos. 8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta |
|