Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 33 of 141 (23%)
page 33 of 141 (23%)
![]() | ![]() |
|
sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim
aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia mente auscultetis. Multae innocentes manus quotidie et sine intermissione pro vobis in coelum attolluntur. Haec in vos studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni adquirendae dant operam; omninoque secum statuerunt, a salute vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose occubuerint. Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio et multitudo omnes machinationes vestras anglicas facile superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas nobis iniicietis, magno animo feramus, neque umquam de vestra salute desperemus, quamdiu vel unus quispiam e nobis supererit, qui Tiburno[2] vestro fruatur, atque suppliciis vestris excarnificari, carceribusque squalere et consumi possit. Iampridem inita ratio est, divinique numinis auspicio inchoatum certamen; nulla vis, nullus impetus adversariorum superabit. Hac ratione consita et tradita olim fides est, eadem in pristinam dignitatem revocari et restitui debet. Quod si hoc scriptum meum, quod offero, reiicitur, nec benevoli conatus mei quidquam possint efficere, et pro itinere multorum |
|