Book-bot.com - read famous books online for free

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 41 of 141 (29%)
indicavit? Spiritus. Denique quum omnia credant suo quisque
spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur.
Qui sic agunt, nonne se produnt? Nonne facile refutantur? Nonne
in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac
minimo negotio constringuntur? Cum his ego timeam pro fide
catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed
aethereas tractavere?

Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia
sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum,
collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil
praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus
intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc
persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam
impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus
locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium
condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas
corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo
muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla
phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus
obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas,
impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere
favillas, aut saxa mandere, potuissent.

Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes
adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane
addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro
sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum
hostium decertandi.

DigitalOcean Referral Badge