Book-bot.com - read famous books online for free

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 44 of 141 (31%)

Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen
excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi
ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum
propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri
mentionem: vocari civitatem sanctam (Apoc. xxi. 10), fructiferam
vineam (Ps. lxxix.9), montem excelsum (Isai. ii. 2), directam
viam (Ibid. xxxv. 8), columbam unicam (Cant. vi. 8), regnum coeli
(Matth. xiii. 24), sponsam (Cant. iv. 8), et corpus Christi (Eph.
v. 23 et 1 Cor. xii. 12), firmamentum veri (1 Tim. iii. 15),
multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia
salutaria (Ioan. xiv. 26): illam, in quam universam nullae sint
umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae (Matth. xvi.
18); illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum
praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus
(Matth. xviii. 17), potiatur.

Non est ausus contravenire sonitu, videri noluit Ecclesiae, quam
toties Scripturae commemorant, refragari; nomen callide retinuit,
rem ipsam funditus, definiendo, sustulit. His enim proprietatibus
delineavit Ecclesiam, quae penitus ipsam occulant, et dimotam a
sensibus tamquam ideam platonicam, secretis obtutibus hominum
perpaucorum subiiciant[23]; eorum tantummodo, qui singulariter
afflati, corpus hoc aerium intelligentia comprehenderent, et
huiusce sodalitatis participes subtili quodam oculo lustrarent.
Vbi candor? Vbi simplicitas. Quae Scripturae, quae sensa, qui
Patres, hoc penicillo depingunt Ecclesiam? Sunt Christi ad
Asiaticas ecclesias (Apoc. i. 2, 3), sunt Petri, Pauli, Ioannis,
aliorum ad diversos epistolae; frequentes in Actis Apostolicis
inchoantur et propagantur ecclesiae (Act. viii. 10, 11 et seq.).
DigitalOcean Referral Badge