Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 58 of 185 (31%)

94. _A DRAWING OF LOTS_

Brevi spatio intermisso Graeci insulae cuidam appropinquaverunt in qua
Circe, filia Solis, habitabat. Quo cum navem appulisset, Ulixes in terram
frumentandi causa egrediendum esse statuit; nam cognoverat frumentum quod
in navi haberent iam deficere. Sociis igitur ad se convocatis quo in loco
res esset et quid fieri vellet ostendit. Cum tamen omnes memoria tenerent
quam crudeli morte necati essent ii qui nuper e navi egressi essent, nemo
repertus est qui hoc negotium suscipere vellet. Quae cum ita essent, res
ad controversiam deducta est. Tandem Ulixes consensu omnium socios in
duas partis divisit, quarum alteri Eurylochus, vir summae virtutis,
alteri ipse praeesse. Tum hi inter se sortiti sunt uter in terram
egrederetur. Hoc facto, Eurylocho sorte evenit ut cum duobus et viginti
sociis rem susciperet.

95. _THE HOUSE OF THE ENCHANTRESS_

His rebus ita constitutis ii qui sortiti erant in interiorem partem
insulae profecti sunt. Tantus tamen timor animos eorum occupaverat ut
nihil dubitarent quin morti obviam irent. Vix quidem poterant ii qui in
navi relicti erant lacrimas tenere; credebant enim se socios suos numquam
post hoc tempus visuros. Illi autem aliquantum itineris progressi ad
villam quandam pervenerunt summa magnificentia aedificatam, cuius ad
ostium cum adiissent, cantum dulcissimum audiverunt. Tanta autem fuit
eius vocis dulcedo ut nullo modo retineri possent quin ianuam pulsarent.
Hoc facto ipsa Circe foras exiit, et summa cum benignitate omnis in
hospitium invitavit. Eurylochus insidias sibi comparari suspicatus foris
exspectare constituit, sed reliqui rei novitate adducti intraverunt.
Cenam magnificam omnibus rebus instructam invenerunt et iussu dominae
DigitalOcean Referral Badge