Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 59 of 185 (31%)
libentissime accubuerunt. At Circe vinum quod servi apposuerunt
medicamento quodam miscuerat; quod cum Graeci bibissent, gravi somno
subito oppressi sunt.

96. _THE CHARM_

Tum Circe, quae artis magicae summam scientiam habebat, baculo aureo quod
gerebat capita eorum tetigit; quo facto omnes in porcos subito conversi
sunt. Interea Eurylochus ignarus quid in aedibus ageretur ad ostium
sedebat; postquam tamen ad solis occasum anxio animo et sollicito
exspectavit, solus ad navem regredi constituit. Eo cum venisset,
sollicitudine ac timore tam perturbatus fuit ut quae vidisset vix
dilucide narrare posset. Ulixes autem satis intellexit socios suos in
periculo versari, et gladio correpto Eurylocho imperavit ut sine mora
viam ad istam domum demonstraret. Ille tamen multis cum lacrimis Ulixem
complexus obsecrare coepit ne in tantum periculum se committeret; si quid
gravius ei accidisset, omnium salutem in summo discrimine futuram. Ulixes
autem respondit se neminem invitum secum adducturum; ei licere, si
mallet, in navi manere; se ipsum sine ullo praesidio rem suscepturum. Hoc
cum magna voce dixisset, e navi desiluit et nullo sequente solus in viam
se dedit.

97. _THE COUNTERCHARM_

Aliquantum itineris progressus ad villam magnificam pervenit, quam cum
oculis perlustrasset, statim intrare statuit; intellexit enim hanc esse
eandem domum de qua Eurylochus mentionem fecisset. At cum in eo esset ut
limen intraret, subito ei obviam stetit adulescens forma pulcherrima
aureum baculum gerens. Hic Ulixem iam domum intrantem manu corripuit et,
"Quo ruis?" inquit. "Nonne scis hanc esse Circes domum? Hic inclusi sunt
DigitalOcean Referral Badge