Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 60 of 185 (32%)
amici tui ex humana specie in porcos conversi. Num vis ipse in eandem
calamitatem venire?" Ulixes simul ac vocem audivit, deum Mercurium
agnovit; nullis tamen precibus ab instituto consilio deterreri potuit.
Quod cum Mercurius sensisset, herbam quandam ei dedit, quam contra
carmina multum valere dicebat. "Hanc cape," inquit, "et ubi Circe te
baculo tetigerit, tu stricto gladio impetum in eam vide ut facias."
Mercurius postquam finem loquendi fecit,

"mortalis visus medio sermone reliquit,
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram."

98. _THE ENCHANTRESS IS FOILED_

Brevi intermisso spatio Ulixes ad omnia pericula subeunda paratus ianuam
pulsavit, et foribus patefactis ab ipsa Circe benigne exceptus est. Omnia
eodem modo atque antea facta sunt. Cenam magnifice instructam vidit et
accumbere iussus est. Mox, ubi fames cibo depulsa est, Circe poculum
aureum vino repletum Ulixi dedit. Ille etsi suspicatus est venenum sibi
paratum esse, poculum exhausit; quo facto Circe postquam caput eius
baculo tetigit, ea verba locuta est quibus socios eius antea in porcos
converterat. Res tamen omnino aliter evenit atque illa speraverat. Tanta
enim vis erat eius herbae quam Ulixi Mercurius dederat ut neque venenum
neque verba quicquam efficere possent. Ulixes autem, ut ei praeceptum
erat, gladio stricto impetum in eam fecit et mortem minitabatur. Circe
cum artem suam nihil valere sensisset, multis cum lacrimis eum obsecrare
coepit ne sibi vitam adimeret.

99. _MEN ONCE MORE_

Ulixes autem ubi sensit eam timore perterritam esse, postulavit ut socios
DigitalOcean Referral Badge