Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 61 of 185 (32%)
suos sine mora in humanam speciem reduceret (certior enim factus erat a
deo Mercurio eos in porcos conversos esse); nisi id factum esset, se
debitas poenas sumpturum ostendit. Circe his rebus graviter commota ei ad
pedes se proiecit, et multis cum lacrimis iure iurando confirmavit se
quae ille imperasset omnia facturam. Tum porcos in atrium immitti iussit.
Illi dato signo inruerunt, et cum ducem suum agnovissent, magno dolore
adfecti sunt quod nullo modo eum de rebus suis certiorem facere poterant.
Circe tamen unguento quodam corpora eorum unxit; quo facto sunt omnes
statim in humanam speciem reducti. Magno cum gaudio Ulixes suos amicos
agnovit, et nuntium ad litus misit, qui reliquis Graecis socios receptos
esse diceret. Illi autem his rebus cognitis statim ad domum Circaeam se
contulerunt; quo cum venissent, universi laetitiae se dediderunt.

[Illustration: ULYSSES AND CIRCE]

100. _AFLOAT AGAIN_

Postridie eius diei Ulixes ex hac insula quam celerrime discedere in
animo habebat. Circe tamen cum haec cognovisset, ex odio ad amorem
conversa omnibus precibus eum orare et obtestari coepit ut paucos dies
apud se moraretur; qua re tandem impetrata tanta beneficia in eum
contulit ut facile ei persuasum sit ut diutius maneret. Postquam tamen
totum annum apud Circen consumpserat, Ulixes magno desiderio patriae
suae motus est. Sociis igitur ad se convocatis quid in animo haberet
ostendit. Ubi tamen ad litus descendit, navem suam tempestatibus tam
adflictam invenit ut ad navigandum paene inutilis esset. Hac re cognita
omnia quae ad navis reficiendas usui essent comparari iussit, qua in re
tantam diligentiam omnes adhibebant ut ante tertium diem opus
perfecerint. At Circe ubi omnia ad profectionem parata esse vidit, rem
aegre ferebat et Ulixem vehementer obsecrabat ut eo consilio desisteret.
DigitalOcean Referral Badge